Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10825 195v.png

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Defensio ex fortitudine contra impulsum quo uisus foditur.

Ad eum igitur habitum hac ratione te componas, pedem sinistrum prefigere memento, pugionemque manu utraque contineas. Sin autem aduersarius contra te pede dextro constiterit, nec non uisum adpetat, tum pugionis mucrone, sursum pugione sublato, intra manum utramque punctionem eius excipies. post haec manu leua corripies nodum pugionis hostiles, mucronemque in faciem hostis conuertes. Sin autem aduersarius eadem moliatur, manu sinistra brachium eius itidem sinistrum si adprehenderis, et propuleris hostem, a periculo hostilis punctionis liberaberis, interea autem celeriter pectus eius fodito. Excipiente id aduersario, celeriter mutato ictu uisum hostis punges. Quum uero is gemina punctione aduersus te usus fuerit, dextro pede contra hostem intro procedas, medietateque pugionis excipies eius conatum, inde *vero in conspectu eius, pugione rotato uisum punctione gemina sauciabis.