Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 048r.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 18:18, 19 June 2018 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Duae nuditates ex latere sinistro.

Cum utrique invicem gladio rece gubernando concurretis, laevum praeponito, et nuditatem superiorem adversarii diligenter observato, interimque acie longa praemissa versus adversarii capitis nuditatem superne ferito. Cum autem contra ipsum dextro innitens consistas, atque nuditatem lateris sinistri appeteris, referto retrorsum dextrum, inflectito sursum capulo pro capite tuo levati, superior ut sit acies gladii tui longa, itaque hac ratione ictus adversarii infirmari potest: ac subito ensem arripito dirigendo retro caput anteversum, et propellito mucronem de latere tuo sinistro in adversarii dextrum versus faciem. Si is eo modo te fuerit aggressus, avertes acie longa praemissa, subitoque interea caput appetes. Excipiente id adversario, referre sinsitrum non dubites, et inferne versus eius brachium dextrum ferias, rursumque sinistro pede consequutus, nuditates eius hinc inde, ubiqumque adportant rimator.