Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 051r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Aversio superna ex qua nuditas quaesita feriatur[1]

Cum ad invicem fueritis congressi sinsitrum praeponito, et quaesita nuditatem supernam ferito, insequutus dextro, ictu iterato celeriter superne versus partem capitis adversarii dextram ferias. Si exceperit ipse, tum iuxta eius gladium ensem tuum tolles, quod aversum dicitur superne, vel ex utroque latere exceptum, et in adversarii faciem mucronem figito. Cum autem contra ipsum dextro innitens constiteris, ensem te sub axilla sinistra continentem, ac is versus faciem tuam mucronem direxerit, tum medium ensis tui corripito, elevato ad caput atque eo ipso habitu, qui Corona nobis Germanis dicitur. ie. Altera manu capulum altera videlicet sinistra ensis medium si tenueris, mucronem adversarii avertito, eadem ratione impellere in eius faciem vel mectus, tuum mucronem, itidem nodum capiti ensis tui poteris impingere. Sin vero adversarius idem contra te fuerit molitus, vicissim supra commemorato habitu excipies, interim in faciem eius mucronem ensis tui figito, atque nodo caput adversarii contundes.

  1. cod wall 79r