Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 051v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus unde extorquere ensem adversarii vellendo poteris

Vobis invicem prope congressis, et clypeos ie locos ensis latiores infra gladii crucem attingeritis, sinistrum praeponito, atque verssus adversarii latus sinistrum acie brevi praemissa ferias. Verum si is sinistrum appetat, te innitente sinistro, curve in gladium eius incide, tuum dextrum retro ipsius laevuum dirigito exterius, tum adversarii gladius sub axillam tuam sinistram insinuabitur, dextra tua capulum eius adprehendito, opemque sinistra dextrae manui ferto, reflecteque in latus sinistrum, et prosternito adversarium, vel gladium evellito. Sed si is idem adversus te facere conetur, ense illi permittes, sed dextra manu, manum eius dextram anteriorem corrpipto, manu vero tuoa sinistra dextrum adversarii cubitum, et eum interim propellito, et hoc modo brachium infringes. Si autem id adversarius conetur, observaverisque, tum in latus eius dextrum laevo recedes pede, et dextrae manui tuae laevae si subveneris, periculum facile vitabis, ne tibi brachium disrumpatur.