Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 052r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Ictus mutatorius unde duo mucrones progrediuntur

Hunc in ictum vel habitum ita te adaptabis, praeposito pede sinistro, ensem celeriter ante faciem adversarii vitabis, ut acies ensis brevis superior adpareat, atque ense de latere sinistro inflexo in faciem mucronem manibus cancellatis convertito, interimque, si dextro insecutus fueris mucro dupliciter adversario obviabit. Si vero in mutacione perstiteris contra eum dextro praefixo, et duplicem mucronem animadverteris, dextrum referto pedem, atque acie ensis tui longa avertere haud dubites, interim brevem aciem in gladium adversarii convertes, rursumque crure sinistro intro procedes, et ipsius ensem imprimito tuo brachio dextro, hac itaque ratione perstringere eius nuditatem supernam licebit. Si autem is idem adversum te fuerit molitus, tum ictu curvo avertito, simul etiam versus caput incidendo impiger esto. Excipiente id adversario, in mucronem pendentem inflectes capulo ensis tui pro capite constituto, insequitor sinistro et dupliciter in vultum adversarii inflectito mucronem.