Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 084r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Mutationum is usus est, cum versus hostem de humero dextro acriter ferias e supernis, usque tuum impetum excipiat, necque fortiter ensem teneat, tum sursum ensis tui aciem brevem iuxta ipsius ensem flectas, inde brachiis sublatis, mucronem superne super ipsius ense ingeras, post alteram nuditatem pungito.

Sin autem ictum ex latere sinistro formaris, aciemque longam eius ensi adiunxeris, brachiis levatis, eam aciem ab ense adversarii non removeas, ad inferiorem nuditatem sauciandum, eamque ratione duos habitus poteris exercere ex omnibus Ictibus praescriptis iuxta observationem, num hostis firmiter vel minus ensem teneat.

Ictus qui curvus dicitur descriptio adhibitis omnibus eius habitibus.

Ictus iam commemoratus ex quattuor remotionibus unus est, contra quattuor custodias, hoc etiam habitu ictus qui a furore boum et aprorum appellationem accepit, debellantur, atque ictum inferum hoc modo exercebis. Si in conspectum adversarii processeris, et is contra te consistat ensem pro capite in custodia bovis ex latere sinistro tenens, tum sinistrum tu praeponas, iuxtaque humerum dextrum ensem contineas in custodia, verum ex ea in latus dextrum prosilias, et manus hostis acie longa saucies ex brachiis cancellatis.