Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 100v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ictus inferior de utroque latere.

Hunc in modum in praedictum modo habitum te adaptabis: dextrum pedem praefige, et capulum acinacis pro capite contineas, mucro recta contra hostem sit porrectus. Verum insequutus sinistro transversario versus capitis eius latus dextrum uteris, et si ictum eum averterit adversarius, tum crebros ictus continuos usurpabis, atque rursum versus brachium eius dextrum feries. Sin vero is dupliciter simili ratione dextrum latum tuum appetat, sinistrum te praeponente pedem, eum longa acie praemissa avertito. Interim vero sursum supra caput acinace sublevato, consecutus dextro celeriter latus capitis adversarii dextrum, id est nuditatem supernam adpetito. Hoste id excipiente, tum mucrone versus visum vel pectus eius inflectendo diriges. Si is avertat, dextro pede consequitor, et contra verticem adversarii superne ferito.