Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 110r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ratio qua adversarii brachium confringere possis contra impulsum acinacis.

Adversarium si prope athleticam consuetudine usurpando accesseris, intro lede dextro procedes, e supernis porrecte caput eius appetes. Sed si is hostis ictum volet removere, in ictu qui a vento nomen sortitus est te componas. Is ita se habet: acinacem manu dextra tolles ita ut mucro deorsum ex tergo appareat, capulus vero sursum vergat, atque pede dextro reducto, dextrum adversarii brachium animo alacri ferire non dubites. Si vero contingat, ut is te ex eodem habitu aggrediatur, te pedem dextrum praefigente acie longa praemissa eius ictum eludes. Inde vero curabis enixe ut eius latus dextrum ex loco inferiori sursum regendo ictum ferias. Verum si rursus ictum averterit, celeriter nuditates adversarii investigabis proximas. Sed cum tuas inquisiverit hostis, elevato supra caput eximie in transversarium acinace converso, ita ut pes tuus dexter sit praepositus, brachium eius dextrum pulsato. Sin exceptus fuerit ab adversario ictus, tum porrecte acie longa versus latus eius dextrum feries. Et si eadem contra te hostis conetur efficere, excipito simulque pedem dextrum eius pedi dextro applicabis, atque mucronem in vultum adversarii animose impellito. Sin autem eo ipso habitu te aggressus fuerit, aciem longam acinacis tui praemittendo eius mucronem eludito, et incunctanter intro introgreditor pede sinistro, atque capulum acinacis tui gubernando supra dextrum eius brachium cubito adversarii dextro manum dexram si adplicabis, et sin in latus sinistrum tuum deflexeris, brachium adversario infringes, pariterque eo habitu prosternes.