Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 111r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Aversionis forma contra incisionem.

Si quando contigat ut ad hostem propius accesseris, pede sinistro introgreditor, atque e loco inferiori sursum feriundo, eius cubitum dextrum appetito. Eum ictum adversarius si volet avertere, pede sinistro recedes et genimum cruciatum usurpando versus latus adversarii sinistrum ferias. Verum, hoste eadem ictus ratione utente, dextrum te pedem praefigente, acie longa praemissa ictum eludes, celeriter autem dextrum eius latus animose pulsabis. Verum si is itidem removerit, ictum insequutus sinistro in faciem hostis acinacis tui mucronem infigito. Ceterum, si se appeti habitu modo praedicto senserit, coneturque se ab eo securum efficere avertendo, tum ad verticem porrecte adversarii acinacem regendo superne ferias. Quum vero eadem ictus forma contra te adversarius utatur, pedem sinistrum rursus introponere non cessabis, et in ipso progressu quasi eius caput tundere voles, te compones, sed confestim partem acinacis tui anteriorem manu sinistra arripe, atque anterius mucronem circa collum hostis diriges, pedemque dextrum interius eius dextro praepones. Eo habitu si in dextrum latus tuum convulseris, ut humum tundat deiectus vellendo adversarium coges.