Wiktenauer logo.png

Page:MS I.33 32r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page needs to be proofread.

NOtandum est quod hic resumitur custodia prima videlicet sub brachio cuius obsessio est specificata custodia secunda sacerdotis locata in humero dextro & nota quod regentis custodiam statim erit schuzin nulla mora interposita alioquin ex parte adversarij ducetur halbschilt quod erit regenti custodiam valde perniciosum & ex hiis generantur omnia que habuntur de prima custodia de quibus habetur in primo quaterno


HIc sacerdos qui regebat custodiam ducit schutzin quod erit proptereo quia prior erit paratus & est bene[?] consulendum quod obsidens statim ligat super gladium ipsius regentis custodiam quod hic obmittitur ut patet per exemplum