Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10825 162v.png

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Habitus longi mucronis cum aversione contra mutatorium cancellatum.

Quum prope ad hostem accesseris hastam athletice gubernando dextrum pedem intropones, hasta terrae sit proclinata anterius, manum / dextram eius medietati adplicabis, sinistram vero iuxta mucronem posteriorem supra coxam sinistrum locabis. Sin autem adversarius / contra te in habitu cancellati mutatoriis dextrum pedem praeponens constiterit, mucrone sublato longiori, atque insequutus sinistro, visum / eius impulsu adpetito. Eum si hostis eluserit, dextro consequutus, mucronem posteriorem versus faciem adversariis vel pectus diriges. Quum vero is gemino impetu contra te fuerit usus tuo exemplo provocatus, hasta sublata mucrone anterioris avertes ipsius impulsum. / Insuper pede sinistro insequutus, ex mutatorio cancellato mucronem posteriorem eius vultus impelles. Verum si hostis / tuum impulsum averterit se acriter defendendo, quantum poteris, latus eius sinistrum inflectendo dupliciter adpetes. Sin vero / tibi eo pacto institerit adversarius, hasta media eius impetum avertes, insequutus confestim sinistro, mucronem posteriorem / versus latus adversariis sinistrum coniscito, verum ex eo habitu pedem sinistrum reducito, et caput eius animose mucrone / anterioris quassato, hoc itaque perfecta ab hoste recedes.