Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10825 163r.png

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Duo superni impulsus contra pectus formati de latere utriusque sinistro.

In eum habitum hoc modo te compones, contra hostem pede sinistro procede, et hastam de latere tuo dextro versus pectus ex parte / eiusdem sinistra inter eius brachium utrumque iniscito. Sin autem is vicissim contra te constiterit in habitu impulsus supernis de latere / suo laevo, pedem sinistrum praeponens, pectusque tuum eodem modo adgreditur, tum ab hasta tua manum sinistram removebis, et hastam / adversariis iuxta mucronem eadem adpraehende, mucronem hastae tuae manu dextra inflectes sub eius axillam sinistram, contra adversarium / pede dextro procedes, et brachiis cancellatis si in latus dextrum deflexeris hasta utraque correpta, ita eum concludes, / ut prorsus nihil adversus te possit moliri. Verum si te eadem ratione circundederit, hastam abiscere memineris, pedem sinistrum / exterius adversariis dextro postpones, manu dextra eius poplitem dextrum arripe, manum vero sinistram sub ipsius axillam / dextram circum corpus hostis regendo adplicabis, atque eo modo eum prosternes absque tuis corporis detrimento.