Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10825 193v.png

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Auersionis effigies ex habitu forpicis contra impulsum sinistrum, quo uisus adpetitur.

In habitum modo praedictum hac ratione te compones, sinistrum pedem preponere memineris, pugio iuxta genu sinistrum loictur,[1] pollex iuxta laminam rotundam, que sita est infra capulum, brachium sinistrum dextro instar crucis imponatur. Et si aduersarius contra te sinistro innitens pede constiterit, pugione in manu sinistra sublato, uisum tuum adpetere moliatur, dextro pede intro concedas, et ex habitu praedicto, scilicet forpicis forma sursum si pugionem direxeris, hostis impetum ea ratione repellas brachio sinistro, Verum dextro supra* eius brachium sinistrum directo eius uisum pulsabis. Sed si is impulsum tuum consimili modo pugione brachio suo laeuo imposito repulerit, confestim de latere aduersarij sinistro in dextrum, pugionem conuerte. Hoste aut te gemino impulsu adgrediente, tum dextra manu arrepto pugione, parte eius anteriori hostem auertito, Verum subito dextram pedem retro eius dextram locabis, et latus aduersarij dextrum gemino ictu punges. Sin uero is idem conetur, de dextro eum repellas latere tuo, atque si pedem sinistrum resiliende* collocaris, in latus hostis dextrum, arripuerisque eius brachium dextrum, pungendo eum repellere memineris.
  1. read: locitur