Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10825 194v.png

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Forpicis habitus et effigies contra auersionem addita intorsionis forma

Pedem sinistrum, si rite hac forma uti uoles, preponas pugionem contra hostem porrigas, et si subsequutus fueris dextro, sursum ex effigie forpicis pugionem gubernes, atque uisum hostis pungas. Sed si idem contra te moliatur, dextram prefigentem pugionem* interius brachio dextro impositum si tenueris, sursum tendas, eodemque brachio aduersarij impetum repellas postea manu sinistra cubitum ipsius dextrum adprehendas, atque eo correpto, contra uisum super eius brachio dextro pugione directo, pungas. Sin autem aduersarius id aniaduerterit, manuque sinistra te repellat, tum quasi superne eum pungendo adgredi uolueris, inferne tum eius pudenda pugiones mucronem adgreditor. Verum si is te eadem ratione adpetierit, dextrum pedem referes, manuque sinistra ipsius conatum repellas, dextra uero pectus eius fodito. Sed interim gemino gradu sursus ad hostem procedas, eoque modo pugionem teneas, ut pollex sit supra rotundam laminam situs, et correpto hostis brachio dextro, collum eius fodito, hoc igitur negocio confecto ab aduersario recedas.