Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10825 196r.png

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Modus hostis sternendi addito habitu, quo hostis conuertitur

Sic te ad hunc habitum adaplabis, dextrum pedem preponere memineris, contra hostem pugione contineas, pollex lamine rotunde adponatur. Si autem contra te is uicissim in habitu punctionis constiterit, preposito dextro, pede in sinistro consequitor, et pugione in dextra manu sito interne circum hostis pedem directo, si leuaris sursum, atque sinistra superne iuxta brachium eius dextrum propuleris, hostis conuertetur, simulque eum sternere poteris. Cum uero eadem contra te moliatur, in latus tuum dextrum te conuertas, manumque sinistram si eius dextre adiunxeris superne, fortiter supprimito deorsum, et te liberabis. Confestim uero sinistro procedas pede, et brachium sinistrum si adprehenderis, collum aduersarij fodito. Sin autem id remouerit, dupliciter pugione mutato uisum eius adgreditor pungendo, eoque habitu abs te hostem remoueto.