Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10826 105v.png

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Alia Luctae effigies.

Sinistrum pedem prefigas, atque sinistrorsum adversarium praecipites, pedeque sinistro retrorsum urgeas, subito autem dextro pede procedito, atque coincidas in ipsius pedem sinistrum, cancellatione autem pede dextro utitor ita, ut per eundem consternatur, vel firmiter ipsius diphteram contineas, inde si eum precipitaveris, adversarius ruere cogetur.

Lucta ex accursu.

Cum colluctaris cum aliquo ex accursu, si prope concurristis, tum memineris, ut brachium dextrum externè consistat, sinistrum vero internè. Si igitur adversarius pedem preposuerit, tum ea manu, que contra hostis pedem constituta est, pedem praepositum corripito, alteramque manum in auxilium alterius adijcias, inde tollas, alterum pedem internè ipsius hostis pedi postponas, pòst si supernè eum retrorsum egeris, partes potiores obtinebis, atque is habitus utrinque procedit.

Nunc sequuntur habitus quibus docetur, transversim colluctari.

Si cum aliquo colluctaris brachio porrecto, alteram manum removeas, eaque correpto ipsius hostis pede, quasi tollere eundem velis, simulato. Verum si id observarit, pedem retrahet, tu igitur brachio porrecto pedem sequitor, atque pede tuo retro ipsum transgreditor transversim, et ea ratione supinum hostem prosternes. Is habitus utrinque formari potest.

Secundus antecedentis habitus.

Eum habitum hoc modo exerceto, si cum adversario ex porrectis brachijs colluctaris, dextram confestim evellas, eamque per axillam sinistram transmittas, inde dextrum pedem, pedi ipsius dextro postponas, atque ea ratione supinum sternes, etiam is habitus utrinque formari potest.

Tertius habitus ex transverso.

Id hoc modo usurpato, cum colluctaris cum adversario porrectis vel longis (·ut nos vocamus·) brachijs, dextrum brachium exeras, pronumque te exhibeas, eius brachium alterum utraque manu contineas, inde si te ab hoste converteris, in dorsum tuum hostem assumis. Is itidem habitus ex utroque latere procedit.

Quartus habitus.

Eam formam hac ratione exerceto, si cum hoste extentis brachijs luctaris, dextrum rursus liberato brachium, eumque paululum pro tuo arbitrata tractos, sed subito pedem dextrum resiliendo pedi ipsius dextro postponito, tum si dextrum cubitum dextrae hostis axillae supposueris, supinum prosternes, hoc itidem utrinque formatur.

Quintus.

Brachium dextrum rursus evellas, paulisperque adversarium tractes, verum de repente eum adtrahito, atque quantum poteris altissimè dextrum brachium eleves, idem superinijcias hostis dextro circum dorsum ipsius, si inde ei postposueris dextrum pedem, atque genu ipsum perpuleris, resupinum hostem deijcies.

Sextus.

Dextrum rursus etiam hoc habitu liberabis, parique ratione paulisper ut superius hostem tractes, et pòst totis viribus eum propellas, Verum subito praeter ipsius opinionem ipsum adtrahito, inde manum dextram superimponas ipsius genu externè, humerum vero dextrum adiungas brachio ipsius hostis dextro, deorsum si demiseris, resupinum prosternes adversarium. Etiam is habitus utrinque exerceri poterit.

Septimus.

Etiam in hoc congressu mutuo dextrum brachium liberes, pòst si hostem pro viribus pepulisti, de repente inopinantem rursum ad te adtrahas, atque manum dextram genu~ ipsius adversarij dextro externè superimponas, nec non humerum dextrum brachio dextro supposueris, tum etiam deorsum demiseris, resupinus hostis concidet.

Librae habitus.

Si quis se in libram composuerit, neque concedit, ut superiorum habituum aliquo utaris, tum dextrum brachium evellas, atque brachium dextrum intercludas hosti, inde si retrorsum traxeris, brachium infringes. Id etiam utrinque exercebis.

Aliud Luctae genus.

Si pari certamine extentis brachijs eum aliquo concertes, tu~m manu sinistra, itidem sinistrae adversarij corripito, eamque circumflectas, tum vero dextram, dextro ipsius cubito adijcias, et si inde eum dextro pede precesseris, brachium hostis praedictum infringes, utrinque et hoc exerceas.

Colluctatio extentis brachijs.

Cum collucteris cum aliquo brachijs porrectis, in libram te deorsum demittas, et curabis ne supprimaris vel succumbas. Si igitur adversarius supernè te transversim corripere conetur, tum subito ipsius cubitum tu adprehendito, atque abs te illum removeto, ipsum deinde altero pede antecedas, atque ex ea compositione pronum deijcies. Id utrinque exerceas.

Habitus et admonitio si cum forti lucteris.

Si eum forti luctaris, et tu~ nullo excellenti habitu uti poteris, tum curato, ut te quamprimum liberes, brachio tuo inverso, ipsius item brachium concutias externè, inferne autem adpetas sinistrum pedem, atque ea ratione brachium ipsius infringes. Etiam id utrinque procedit.

Notabile.

Quum luctaris cum aliquo ex longis brachijs, vetetque quo minus transverso utaris, tum quamprimum poteris liberabis te, hostem aliquantisper tentabis, inde si vehementi actu retrorsum egeris, inopinantem adtrahas, sub brachio ipsius dextro transmittas caput tuum, brachium vero dextrum pedi hostis itidem dextro circuminijcias, atque eum tollas.