Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10826 106r.png

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Sin autem quispiam pari ratione te corripuerit ut ante, tum pedes tuos longissimè retrorsum porrigas, atque supernè te in eum reijcias, curabis etiam ea compositione, ut illi sis onerosus deorsum te demittens, in primis autem cavebis, ne adversarius alterum pedem corripiat, inde si te circumvertas, deorsum hoste praecipitas.

Aliud.

Si adversarius pari modo se in te supernè rejecerit, tum brachium ipsius utrumque simul complectitor, firmiterque contineto, inde te convertas retroipsum, atque pedes longe porrigas, ea igitur ratione hostem prosternes resupinum, idque utrinque exerceri potest.

Alia forma.

Quum hostis rursum se in te reijciat tanto pondere, ut nequeas ab ipso liberari, tum brachium ipsius utrumque complectitor, et quam fortissimè poteris, ea contineto, inde si subito demittas, atque caput ventri adplicaris totis viribus, hostem pre dorsum precipitabis ut pronus concidat.

Habitus mutuae correptionis.

Si cum quopiam colluctaris ex mutua correptione, te deorsum in libram demittas, nolito autem brachia tua concludere, ut queas ijs uti si opus fuerit. Cum igitur continere v~i adversarius continetur, accuratè animadvertas, Si is se demiserit, genua flectens, ut altero genu tuo, ipsius item genu externè concutias, atque ea ratione eum supinum prosternes. Is etiam habitus utrinque formatur.

Ratio impellendi genua.

Quum quispiam eo modo genu impulerit ita, ut concidere te oporteat, curabis ut brachio dextro firmiter in sistas, atque infernè pedes longèv porrigas, tum in ipso casu te deorsum v~i deijcias, manus sinistra retro hostem humum contingat, et ea ratione hostem sublevabis. Is igitur habitus utrinque exercetur.

Si cum forti aliquo colluctaris, qua ratione utendum.

Si cum aliquo forti luctaris, mutuòque vos corripuistis, atque v~i continuerit te, tum manu sinistra maxillam illuis adpraehendito, eumque repellas abs te, sed quamprimum is aperuerit, iuncturam ipsius dextra manu subito corripias, pòst adversarium dextro pede antecedas, et ea ratione ipsum prosternis, pariterque brachium ipsius disrumpis, eum habitum utrinque exercere poteris.

Aliud.

Quum adversarius pari ratione te comprehenderit, et utrumque brachium intercluserit, nec non altero pede antecedere te conabitur, tum subito dextra manu tuam sinistram corripito, inde si pro viribus anteversum protraxeris, brachium disrumpas licebit. Is item habitus utrinque exercetur.

Alia luctae speties.

Si cum quopiam forti colluctaris pari correptione, accuratè observabis, si adversarius te adtrahere conetur vel comprimere, ut ipsius dextrum brachium, utroque brachio compraehendas, atque humerum tuum retro axillam adversarij dextram adiungas. Si igitur v~i te coartando v~incere conabitur, diligenter curato, ut ipsius alterum pedem corripias, id utrinque procedit.

Instructio, si quispiam te fortior tecum colluctetur qua ratione sit utendum

Si adversarius te fortior vi conetur alterum pedem tuum attollere, tum ipsum intercludas. Idem si ab hoste tibi contingat, supernè ipsum versus te adtrahas, atque subleves, inde si conclusis pedibu~s, pedem ipsius liberum concusseris, resupinus concidet, utrinque etiam is habitu~s procedit.

Notabile

Si cum adversario colluctaris qui te v~iribus praestet, in primis curato, ut ipsum intercludas, eumque retrorsum agas. Si autem eum adtraxeris, pedem interclusum ipsius protrahas, supinum ex ea ratione eum deijcies. Utrinque item et hoc formatur.

De interclusione.

Quum colluctaris cum aliquo forti, atque te v~i intercludat, tum manu dextra totis viribus eum ad te adtrahas, nec non pedem interclusum, ipsius libero pedi superimponas, inde si supernè ipsum removeris, pronus concidet adversariu~s.

Notabile.

Si quis intercluserit te, et liberum brachium tuum corripuerit, coneturque te sternere, tum brachium inferiu~s ipsius brachio retrorsum superinijcias, atque ipsum protrahas, Eo igitur habitu brachium ipsi disrumpes, atque in super pronum prosternes, utrinque hoc exercetur.

Aliud.

Si animadvertis, qui adversarius ex interclusione pellere te moliatur, tunc subitò te in ipsum extendas, eodemque pede ipsum procedas, coxam inde in gremium adplices, pòst sinistra manu pedem ipsius retrorsum captato, per dorsum hostem deijcies, item et hoc utrinque formetur.

Alia luctae effigies.

Cum adversarius te prevenerit, atque brachium utrumque subiecerit, et corpori tuo adplicarit, inde autem sternere vel comprimere te moliatur, tu manum utramque capiti adversarij imponito, atque si supernè abs te urgeas, retrorsum vero depresseris, ipsius collum infringes.

Correptionis effigies.

Si adversarius diphteram tuam manu sinistra corripuerit, atque dextra infernè adprehenderit, tum iuncturam itidem sinistra amplectitor adversarij, inde si retorseris, cubitum dextrum, brachio ipsius supernè adplices, atque deorsum supprimas, Utrinque id exerceas.

Ratio infringendi brachij.

Sin autem brachium hostis demiserit sinistrum, vetetque ne circumflectere possis brachium, tum infernè adversarij brachium dextrum concludas utroque brachio tuo prope iuncturam, ea ratione si sustuleris sursum, brachium ipsius infringes. Et hoc utrinque formatur.