Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10826 150v.png

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Intorsio contra habitum vellendi.

In hoc certamine dextrum praeponas pedem, et in tuta tui defensione securim contineas contra hostem, inde si sinistro fueris consequutus, plaga letali caput securi concutias. Sin autem adversarius idem molitur contra te securim tuam utrisque manibus tenentem, dextram anterius hastili adplicaris, sinistram vero posteriori, atque dextrum pedem praefixeris, versus latus sinistrum capulo repellas, postea intro sequutus sinistro, mucronem posteriorem supra brachia utraque ingeras, inque ipso actu, mutata sinistra, dextram hostis manum superne securis lamina contrahas, inferne autem sinistram ipsius abs te brachio sinistro. Sed si is pari ratione te in latus dextrum tuum diduxerit, dextram a securi removeas tua, eamque si hostis humero sinistro adplicaris, eum abs te propellas. Eodem modo si is usus fuerit, pedem sinistrum referto, atque anteriorem mucronem habitu punctionis in pectus ipsius iniscias, inde autem in tua defensione recedito.

Ein einwinden gegen ainem reissen.