Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10826 151av.png

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Habitus duo vellendi, unde iactus formatur.

Si palmam hinc ferre volueris, hac ratione te accomodabis, dextrum pedem praeponito, securim sublatam pro facie tua teneto in latere sinistro, dextra teneat mucronem posteriorem, sinistra autem hastile medium, inde consequitor pede sinistro, atque lamina securis caput hostile concutito. Sin hostis te repellat inter manum utramque capulo, tum mucronem anteriorem pariter addita lamina sub poplitem dextrum ingeras, et versum te adtrahas. Idem vero si is usurparit, tum vicissim et tu laminam, collo ipsius hostis adiungere non dubites ex habitu ictus, de latere dextro colli, si ex ea effigie firmiter adtraxeris hostem, illius impetus nocere tibi non poterit: At si adversarius pari te ratione, adtraxerit superne, in trangulum concedas, et si eum impetum intra manus ambas capulo securis letalis exceperis, nec non sursum presseris, superne eum infirmum reddideris. Verum inde manum sinistram a securi removeas, eam pedi eius dextro si admoris, atque sublevaris, supinum hostem prosternes.

Zway reissen daruus ein wurff geet.