Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 005v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus aversionis infernę, contra supernum impulsum, quo visus adeptitur.

In aversionis formam sic te adaptabis, dextrum pedem prepones, pugionem pro genu dextro continebis. Sed si adversarius itidem dextro contra te constiterit sublato pugione contra faciem tuam, pollex eius nodo appositus pugionis, sinistro pede consequutus, atque de loco inferiori sursum pugionem gubernando, manibus cancellatis, seu ut pugiles vocant*, in formam forpicis formatis, sinistrę tamen manus pollex intra digitos conclusus sit, visum adversarij adpetito. Sin autem is idem contra te moliatur, tum eius conatum diligenter observato, manu lœva eius brachium dextrum interius arripias, et hostis impulsum eo habitu avertas, Verum subito visum ipsius pungito gemino impulsu. Porrò si te duplici punctionem* fuerit adversarius adgressus, pugione eum repelles, interim vero sinistram manum eius cubito dextro si supposueris, in latus ipsius dextrum hostem propelles. Cum vero idem te protrudere conabitur, introgreditor dextro pede, manuque sinistra, adversarij itidem sinistrę imposita, eoque habitu suppressa, ab hoste te liberabis, sed confestim eius visum conquassabis, et in ipso actu, manum sinistram sub eius axillam dextram regito, pro viribus hostem propellas .†.