Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 025v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Alia sternendi ratio per pugionem.

Si uterque digladiando ad invicem pervenistis ea ratione, ut pes tuus sinister sit prepositus consistens in libra inferiori, pugionem dextra manu tenens, tum externè pugionem brachio dextro imponas, atque eum in custodia iuxta dextrus pedem contineto. Verum si adversarius pari ratione in libra consistit in tuo conspectu, iunctisque tibijs rectus in habitu superne punctionis mucronem contra adversarium convertis, tunc pedem sinistrum, ipsius itidem sinistro preponas, atque supernè visum ipsius pungas. Sed si is idem contra te usurparit, manu sinistra brachium ipsius dextrus corripias, atque celeriter pedi eius sinistro pugione adplicato, eundem pedem levato, supernè vero cum manu loeva, hostis dextram sursum loevaris ea itaque ratione ipsum infirmum reddidisti, nec non prosternere hostem poteris. Cum vero hostis pari modo te adprehenderit, tum subito sinistra manu inversa per humerum adversarij sinistrus directa, collum eius circundes, post si pro animi viribus versum te adtraxeris, is unà tecum corruet. Verum si is tuum collum pari ratione corripuerit, teque secum sternere conetur tum sinistram ab eius manu dextra remove, atque eadem brachium medium ipsius internè verberes sinistrorsum, et ea ratione brachium quo collum tuum adprehenderat removebit, nec non Et tu liberatus es.