Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 026r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Interclusionis modus per pugionem iuxta cervicem.

Quum utrique sinistrum pedem anteposuistis, et erecti consistitis in mutus conspectu tu autem pugionem dextra contines manu, pollice nodo pugionis adplicato, brachium in forma punctionis superne sublatum, mucrone contra adversarium converso, tum de superne visum eius punctione notes, verum ut ea punctio uchementior et efficatior fiat, in ipso actu dextro contra ipsum ingreditor pede. Sin is taliter te fuerit adgressus sinistrus preponentem, et consistas corpore erecto, pugionem iuxta capulum dextra manu tenes, tum sinistra strictum pugionem iuxta mucronem corripias, inde directis sursum brachijs eius impetui obviato, atque cum intra manum utranque excipito, post dextrus pedem intro adversus hostem colloces, hoc peraeto, pugionem inter utrumque brachium caputeius super inijcito, eaque ratione captivato, nec non fortiter altera manu mucronem, altera vero capulum teneto, eo autem modo collum hostis pro animi viribus adtrahas deorsum versus, et ita ipsum prosternere poteris. Cum vero hostis pari te ratione corripuerit, tum brachium tuum immutato dextrum, atque de supernè abteversum brachium ipsius loevum fodito, inde manu sinistra, internè brachium eius prope manum adprehendito, eodem habitu repellito in latus alterus, post autem corpus de latere tuo sinistro dextrorsum flectas infernè quantum poteris, atque eo modo te liberabis.