Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 080v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Secunda ratio extorquendi clypei, addita ratione sternendi hostis.

Cum utrique ad invicem pervenistis usi mutuis punctionibus, vel alter alterius vim clypeo orbiculari removistis, tum vero sinistrum pedem praeposuisti, sinistra manu clypeum porrectim contra hostem porrigis, atque eius pectus vel visum pungis. Sin autem adversarius pungere te eodem modo conetur, tu item medium ensem clypeumque coniunctim contines pro te sinistra, ita ut mucro sursum vergat, tum sinistro introprogreditor obviam ipsius punctioni, atque eam vim clypeo simul et ense tuo hispano sinistra repellas. Sed si adversarius caput tuum feriundo adpetierit, tunc quantum poteris inde adversus eum procedas atque ictum eundem clypeo et ense hispano excipias sinistra manu, et celerrime extra clypeum eius interne corripias, eque manus ipsius extorqueas, inde pede altero reducto scilicet dextro, nec non visum hostis reicias, post arrepto ense dextra manu, atque rursum dextro ad hostem progressus visum vel pectus adversarii pungito. Sin vero is eadem contra te usurparit, dextro relato pede, atque brachio sinistro in visus tutelam proiecto, impetum hostilem ea ratione repellas licebit. Inde si hostis ad te intro concedat in habitu punctionis quam in pectus vel visum tuum direxit, celeriter tum retrocedas, atque si cruciato vel ictu gemino punctionem hostilem reieceris, omnis eius conatur exinanitur.