Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 085v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Plaga letalis contra punctionem qua pectus pungitur.

Hac ratione te in praescriptam pugnam te accommodes oportet: tibiis paribus erectus consistas, capulum securis tuae manu utraque contineas, sinistra sit sublata retro caput tuum, at inde dextro pede si contra hostem processeris, de superne caput ipsius securis lamina pulsato. Sed si is pari ratione contra te modo fuerit usus, sinistrum praefigentem secundumque caput securim tuam continentem dextra, sinistram vero applicaris mucroni securis inferiori adversus hostem, tum laminam securis tuae adversarii ictum repelles in latus tuum dextrum. Inde autem mucrone eius anteriori pectus hostile punges. Verum si is idem efficere moliatur, hastili intra manum utramque eam vim excipias, versus latus sinistrum, post mucronem anteriorem securis tuae supra brachium sinistrum directum in pectus adversarii transmittas, atque fortiter attrahas vellendo, et eo negocio confecto regredi licebit securi rotata.