Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 088r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Irruptionis forma per securim.

Si propius ad hostem accesseris, tibiis paribus erectus consistas, securim tuam ambabus manibus sublatam pro facie toa teneas, post si fueris sinistro ingressus, lamina caput hostis pulsato. Sed si adversarius idem contra te usurparit, tum eius ictui obviam ferias, atque eo mdo ictum hostis eludas. Verum interea mucronem inferiorem supra brachium ipsius dextrum ingeras, et dextra adversarii securim tuae coniungas, inde si te in latus tuum dextrum converteris, intra securim tuae coniungas. Inde si te in latus tuum dextrum converteris, intra securim utramque dextram hostis non sine dolore eiusdem coartabis. Eadem vero ratione si is usus fuerit, tibique extorserit securim, eam hosti concedas, verum manu sinistra exterius comprehendas ipsius axillam dextram, et firmiter abs te eo habitu adversarium promoveas, sed dextra rursum arripias securim ex eius manibus extorquendo, atque retrorsum si concesseris, plaga letali caput hostile laminae conflictu saucies.