Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 202v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Alia figura pr[a]ecedentis de latere ipsorum sinistro.

Ea ratione te componas contra hostem: si mutuo concurritis de latere sinistro utrinque, tu proxime hostem accedito, et frenum hamo inferiori imponas. Verum si is quoque quamproxime coniunxerit, iliaque complecti conetur tua, tum manum dextram dirige per humerum hostis dextrum versus tergum, ea ratione firmiter eum attrahas, atque sinistra manu pedem ipsius itidem sinistrum subleves, eo prius concusso ex stapede, eum igitur hoc habitu ex sella extollis. Inde ipsum super equum tuum pro te iniicias, atque quorsumcunque lubuerit, captivum ducas.