Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 231v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Duae impositiones per hastam breviorem vel mediam.

Ea ratione accommodabis in hoc genus certaminis, pedem sinistrum praeponito, ensem hastamque coniunctim utraque manu corripito, inde hastae mucrone anteriori pudenda adversarii haurito. Sed si is te inferne pari modo adpetierit, sinistrum itidem si tu praefixeris, hastamque ex latere dextro manu utraque contineas, scuto impetum hostilem excipito, post abiecto clypeo iugulum eius parte hastae anteriori petas. At cum adversarius simili modo te punxerit, tuque clypeum itidem abieceris, sinistrum pedem referto, et eius impetum parte anteriori hastae repellas. Inde autem pede praedicto rursus introgreditor, atque punctionem contra ipsius buculam dirigito. Sin vero adversarius pari contra te modo usus fuerit, hasta id amovebis, interimque ea abiecta sinistrum pedem retrahito, et educto ense eum manu utraque corripias. Eo impetum eundem avertente medium ensem utraque manu corripito, atque caput nodo ensis munitioneque eiusdem quassato, verum inde ab adversario recedas.