Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 072r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Aversio per pedem dextrum, unde iactus formatur.

Quum in adversarii conspectum perveneris dextro contra hostem procedas, ut is prior fit, atque ictu gemino qui instar crucis formatur dextrum brachium eius saucies. At si is ense suo eum conatum repellat, sinistrum pedem introponere memineris, et adiuncto clypeo hostis ensi supprimas in latus sinistrum. Inde thoracem eius ab inferne fodito. Sin adversarius idem usurpet contra te dextrum praeponentem, clypeo orbiculari obiecto eum repellas, atque vicissim punctione ab inferne directa latus sinistrum haurias. Sed si is clypeo removerit tuum impetum, ictu transversario brachium eius dextrum quassabis. Eo pari ratione utente acie longa ensis tui obiecta excipito inde autem pudenda hostis mucrone figito. Si vero contra te ea dem ratione is adgressus fuerit, pedem dextrum eius ensi et clypeo superimponas, sinistra manu medium ensem tuum arripias adiuncto orbiculari clypeo, inde collo correpto ita ut caput adversarii intra brachium tuum utrumque consistat, inferne si propuleris, superne autem attraxeris, pronum hostem prosternes.