Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 003r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

nunquam esse ociosa possit, sed animum ad aliquod negotium subinde adiungat, quare factum est, cum Athletica iam non solum in Grecia verumetiam in toto terrarum orbe celebraretur, ut certa loca in Graecia, et maxime in Boeotia ad eam artem exercendam destinarentur per cercionem Athletam strenuum, quibus luctae, Certamina Gymnica et alia honesta exercitia agerentur, dictique ii loci sunt palestre quod nomen et apud nos hodie obtinuerunt. Hos postea imitati sunt Athenienses, Argivi, Lacedaemonii, Corinthii et alii populi quamplurimi, quorum breviati studens, mentionem hoc loco facere non licet.

Postquam veri in Italiam Athletica translata est Romanique in primis, sumptibus et impensis ineffabilibus Romani aedes splendidas ad eam artem exercendam construxere, easque amplissimas, que postea Theatra adpellari coeperunt, quorum Scaurus Consul Romanus unum construxit, trecentis et sexaginta columnis marmoreis nitens, in quo poterant Athletae ducenti invicem concertare, erat autem id Theatrum in Honorem Iovis aedificatum. In iis igitur Theatris pugnabantur certis temporibus diebus scilicet solennibus iisque qui Deorum honoribus addicti erant. Varia autem erant certamina, cursus nimirum, luctarumque dimicationes pariter pedestres et equestres. Ad eas spectandas certae sedes distribuebantur iuxta cuiusvis dignitatem spectantium.

Populus Romanus tanto amore, tantaque voluptate ista certamina prosequutus est, ut ita frequentes in Theatris convenerint, ut etiamsi ea essent firmissime coagmentata, aliquando prae multitudine et turba spectantium collapsa sint. Livius quoque scripsit Fidenis Theatrum corruisse, atque viginti milia hominum