Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 009r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

ibiectis latere tuti poterant, ea autem coloribus variis condecorabant, unde imagines Nobilium originem ducunt. Item telis ad elaculandum aptis, tum etiam hastilibus ferro acuto. Verum adolescentes nullo ense accingi audebant, nisi vicinus quispiam testimonium perhibuisset eum esse strenuum et ad arma gerenda habilem, utque idoneum ea igitur testimonia ii, qui gerere ensem volebat in conventu atque comitiis quae agebantur exhibere coram cogebantur, et tum si adprobassent principes conventus in ipso concilio vel principum aliquis, vel pater, vel propinquus scuto, frameaque iuvenem ornabant, atque eam rem feliciter evenire exoptabant, et tum primum nomen sortiebantur, ut nominarentur approbati milites. In bello atque proeliis ea consuetudine usi sunt, ut secum uxores liberosque educerent, etiamsi essent in cunabulis, eae maritis cibos et hortamina pugnantibus gestabant, oleo vulnera mittigabant obligabatn atque sanabant. Nec illae numerare aut exugere plagas ullo modo horrebant, quantumvis essent martiali vinculo coniugate, imo ob virtutem eos laudabant. Et cum ferro in proeliis decernerent cum hostibus, uxores et liberi non longe a conflictu aberant, ut cum mariti liberos suos parvulos et vagientes plorantes audirent, uxores adhortabantur maritos, ut fortiter et strenue adversus hostem, non tantum patriae tuendae causa, verum etiam sua liberorumque pugnarent, et ne unquam committerent ut in fugam ab hostibus verterentur: quid quidem Tacito teste, ipsis saepissime magnae utilitati fuit, iis exhortationibus moti victoriam non raro obinuere.

Inde etiam observatum est, ut nullus eorum uxorem ducere fuerit ausus, nisi aetate aliquantum esset provecta: idem et virgines servare cogebantur, quod certe eo cessit, ut fortes et proceri homines nascerentur, ut Leones a leonibus, ab Aquilis aquilae, non imbelles columbae. Quando autem matrimonia essent contracta, virgo nullam aliam ad sponsum dotem afferebat, quam ensem, ea re significans, ut maritus se, liberos, aque patriam eo tueretur. Pari ratione et maritus quendam