Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 027r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Mucro superus et inferus.

Dextrum tuum praeponito, atque mucronem dirigito ex latere tuo laevo contra adversarium contra eius pectus. Sed si is mucronem tuum in se directum conspexerit ac exceperit, tum ensem inflecte sursum in transversarium, atque laevum tuum praeponito, sinistrumque modicum reflectito in latus tuum dextrum, et versus adversarii aurem sinistram ferito. Si autem eodem usus fuerit contra te, tum ictum transversarium illius avertere sis memor praeposito sinistro pede, et superne caput eius petito. Cum autem id exceperit hostis, tum mucronem dirige faciem illius versus seu pectus. Sed si eum animadverterit, tum in pendentem mucronem te praeparato, ut tamen dexter tuus pes anterior fit, et feriendo1 latus3 sinistrum4 capitis5 eius6 impetas7 transversarium2.[1] Sin vero contra te hoc modo feriat, excipito ictu curvo, cuius mencio supra facta est, interimque stringendo caput eius petas. Sin is idem usurpavit, tum scindendo eius lateri dextro adpropinquabis, et regredere dextro pede, praeparaque te in transversarium appetendeo aurem adversarii sinistram.

  1. The words are marked with numbers above. Probably it is to keep track of word order.