Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 030r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus quo ad medietatem gladius retrahitur cum mucrone.

Si laevo constiteris pede praemisso et ensem transversis pro capite contineas, mucrone in adversarii vultu porrecto, insequere iugiter dextro, atque mucronem versus faciem eius seu pectus impellas. Sed si quispiam id contra te usurparit, statim dextrum praemitte, et averte illius mucronem recurve ex dextro ipsius latere. Sin vero is eodem modo te averterit, retrahe gladium versus te ad medietatem, atque mucronem rursus brevi acie protenta in ipsius faciem impellito. Si exceperit, consequere pede laevo, atque acie longa contra nuditatem proximam referias. Si is vero fuerit usus habitu eodem, excipito acie ictu longa praemisso pede sinistro, et dextrum adversarii brachium ictu transversario cancellatis manibus appetito.