Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 074v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Secundi habitus supradicti certaminis.

Si eo habitu utendo ad hostem perveneris, sinistrum pedem praepones, et ex latere dextro gladium tuum contineas, manu laeva apprehende ensem medium, mucrone porrecto, dextro consequutus, dextram tuam manum sinistrae adiungito ensem nudum contintenti, subitoque interim nodum capiti eius impellito. Sed si adversarius eadem ratione caput sauciare conetur, te dextrum praefigente in habitu mediae coronae, ides cum manu tantum altera ensem contintae, tum sinistro consequere, atque plene in coronam integram insurges supra caput tuum ensem levando. Hoc itaque habitu te securum excipiendo reddes, inde vero in faciem adversarii mucronem infigito. Verum si eum averterit, dextrum ipsius dextro pedi praeopnito nodum ensis tui in sinistrum eius cubitum dirigito, dextrum pedem retrorsum referto, sursum sisinistra levaris dextra vero versus te attraxeris, brachium adversarii infringere licebit.