Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 075r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Tertii habitus certaminum ex ense longo.

Si ad hostem propius accesseris dextro praefixo, manus mutabis tuas, atque ensem medium manum utraque arripe, interea etiam nodum gladii tui superne nuditati adversarii impingito, sinistro consequutus. Habitum praedictum scienter et artificiose usurparis. Sin minus fueris insequutus, ictus brevior quam parest fiet. Ceterum, si nodo is suo tibi obviarit dextrum praeponere non dubites, et eum excipito mediae coronae habitu, inde vero ensem tuum eius ensis cruci adplicato, atque manibus gladium adversarii extorqueas. Sed si ipse eo modo ensem evulserit, tum retro ipsius pedem sinistrum, dextrum collocabis, manu sinistra eius tibiam laevam abbrehende, sinistra vero adversarii humerum sinistrum, et ea ratione eum praecipitem facilie dederis cum enseutroque. Cum autem id fieri ab hoste intellexeris, falso gradu in triangulum directo usus, impulsu eum vitabis.