Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 083r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

ercebis: Si contra hostem Ictum ex ira appellationem adeptum ferias, isque, cum exceperit, sublatis brachiis, mucronem ensis tui iuxta ipsius ensem superne contra hostis supernam nuditatem lateris sinistri. Verum si eam vim removerit, in habitu intorsionis consistere memineris, sed mucronem deorsum convertas in latus sinistrum. At si adversarius id quoque removeat, tunc inferiores eius nuditates lateris dextri mucrone investiges, et si id etiam repellat, tu ense sublato in latus sinistrum, contra latus hostis dextrum mucronem nuditates supernas inquirendo inmittas, itaque habitum belli vel militiae infernè et supernè hostis exagitabitur, si quidem eum iuxta Athletarum veram instructionem exercueris.

Intorsiones sollerter exercere noveris, Unaquaque enim tribus constat habitibus, hoc est, Ictu, Punctione, atque incisione, si igitur ijs uti volveris, maxima cura sit, ut eas iuste et artificiosè exerceas, ne si pungendum sit, tu ferias, neve pungas vel proscindas, si feriundum sit. his igitur si rite usus fueris, facile cunctos, qui contra te certant, decipies, reliquas autem intorsiones in subsequentibus, et quot eorum sint habitus, reperies.

De quatuor nuditatibus.





Quum Quum in conspectum adversarij processeris, si quidem artificiose Athleticam voles exercere, feriundo ipsius ensem ne contingito, verum ex nuditatibus quatuor, unam observato: sunt autem istae, Una, latus dextrum, secunda sinistrum latus super cingulum, Reliquae, Latus dextrum et sinistrum infra cingulum, earum igitur si aliquam