Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 084r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Mutationum is usus est. Cum versus hostem de humero dextro tuo acriter ferias è supernis, isque tuum inpetum excipiat, neque fortiter ensem teneat, tum sursum ensis tui aciem brevem iuxta ipsius ensem flectas, inde brachijs sublatis, mucronem superne super ipsius ense ingeras, pòst alteram nuditatem pungito.

Sin autem Ictum ex latere sinistro formaris, aciemque longam eius ensi adiunxeris, brachijs levatis, eam aciem ab ense adversarij non removeas, ad inferiorem nuditatem sauciandum, eaque ratione duos habitus poteris exercere ex omnibus Ictibus prescriptis, iuxta observationem, num hostis firmiter vel minus ensem teneat.

Ictus, qui curvus dicitur descriptio adhibitis omnibus eius habitibus.





Ictus iam commemoratus ex quatuor remotionibus unus est, contra quatuor custodias, hoc etiam habitu ictus qui à furore boum et aprorum appellationem accepit, debellantur, atque ictum inferum hoc modo exercebis. Si in conspectum adversarij processeris, et is contra te consistat ensem pro capite in custodia bovis ex latere sinistro tenens, tum sinistrum tu praeponas, iuxtaque humerum dextrum ensem contineas in custodia, verum ex ea in latus dextrum prosilias, et manus hostis acie longa saucies ex brachijs cancellatis.