Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 085r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

in humeru proximum, et si adversarius supernam nuditatem sauciare cupiat, tum brachiis cancellatis acerrime eius ictui ob[ ]viam ferias acie longa premissa, verum quam primum enses coruscare mutuo ceperint, subito ensem torqueas, versus sinistrum latus, inde brachiis sublatis, superiorem nuditatem fodias, at si fodere nolveris, quodfocere tuo arbitratu licebit, tum ensium coruscatione facta, acie brevi caput atque alias corporis partes sauciare conaberis.

Ictus curvus sit porrectus,
indeque transmutationis ne obliviscaris.

Hic habitus contra custodiam ex furore bovis formata est, eum igitur hac ratione usurpato. Si in adversarii conspectum fueris progressus, et is in predicta consistat custodia, et ensem teneat in latere sinistro ante humerum dextRum tuum, tu simulato, quasi ex ictu curuo ensem contingere velis adversarij ex primi congressus habitu, verum ictus non sit porrectior inde autem transmutabis infernè, atque mucronem longiorem in alterum latus contra nuditatem impellito, ea ratione hostis cogetur impetum excipere, atque inde exercere habitus & ictus quocunque voles.

Alia Cautela. vel usus ictus Curvj.





Cum hoc ictu uteris, semper adversario te nudum exhibere necesse est, atque hoc inde percipito. Si eum ictum ex latere dextro ferias tuo, vel ensem eius con=