Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 088r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

ictum a limis oculis nominatum ferias, atque mucronem vel contra visum ipsius vel pectus inde impellito, et ea ratione si fueris usus, adversarius inferne te pungendo adprehendere nequibit.

Alis Forma

Quum contra hostem consistas, ensem dextro humero adplicatum continens; at is vicissim in custodia Aratri, atque te puncturum inferne comminatur, ictum tu convertas ex acie brevi, et porrectim superne contra hostem si direxeris, punctione te adprehendere is non poterit.

Observatio Unde licebit videre, num adversarius porrectim ensem exerceat vel minus

In congressu versus hostem, prospicias diligenter limis quasi oculis, num brevis sit feriundo, verum id eo modo deprehendas, si brachia non extendat in ipso ictu, brevis est et si in custodia consistas, laedere te nequibut, et si suo ense tuum prepedire connetur, tum itidem adprehendere nequibit. Verum si eveniat, ut ex Bovis habitu laboret vel Aratri forma itidem decipietur, denique quicquid exercuerit, inepta apparebunt. Huiusmodi Athletis si transmittas , eo coges, ut sese excipiendo ictus tuos tueri necesse sit, et tum libere quoscumque velis habitus exerceas, etiam cum hoste luctam inire.

Item si ad hostem concedes, in ipso progressu, limis oculis observabus, num breviter ensem exerceat, idque ea rationem deprehendas, in conflictu si non porrexerit brachia in ipso ictu