Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 092r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Alius Item Habitus, si hostis longius feriundo deorsum fertur, et tu ictum ipsius consequeris

Si eius ensem contigeris versus latus ipsius sinistrum, et is celeriter ex praemunitione transversario latus tuum dextrum feriat, tunc tu transversarium exercendo, sub eius gladio irrumpendo, collum ex latere sinistro saucies, vel sinistro pede prosilias, in latus adversarii dextrum, ictumque eius itidem ictu consequitor versus latus dextrum, vel incisionem brachiis iniectam versus caput eius usurpato.

Alia Rursus consequutionis Forma

Quum contra adversarium inferos exercens, vel se componens in custodiam Populi ut vocat pugnas, et is ensem coniungat priusque levaris, tu remanens tollas ensem sursum: verum si ex praemunitionem contra te ferire conetur, vel a tuo gladio intorquere suum tu curabis, ne ensem removere possit, atque ipsum sequens contra proximam nuditatem concertato.

Hoc insuper observabis, ut eum instando urgeas ex omnibus custodiis omnibusque ictibus, quam primum cognoris, qui adversarius longius ictum rexerit, quam ut statim ensem attollere possit, atque quamprimum nudum se quaqunque parte corporis id sit, exhibuerit.

Cautela Qua Sentitur num hostis ensem firmiter vel non contineat.

Inter ensis longioris habitus exellentissimum omnium id est: sentire num hostis fortiter ensem teneat vel infirmiter. Secundum: ut crebros ictus contra hostem atque id fiat velocissime, exerceas. Et si quis huius artis magister haberi cupiat, ne praedictos habitus noverit, nequaquam glorietur se Athleticam tenere, quare in primis illa duo discenda sunt.