Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 094v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Transcursus, et luctae.






Iis habitibus uti poteris contra gladiatores, qui timentes vulnera et plagas incurrere solent, Hoc autem modo eos exerceas. Cum adversarius impetum tuum removerit, atque sublatis brachijs incurrere studeat, Viribus suis superné te superare cupiens, vicissim et tu brachia attollas, manuque sinistra ensis nodum supra caput eleves, strictus ensis per dorsum propendeat, inde autem caput per ipsius brachia, versus latus transfigas, tum etiam dextrum pedem prosiliendo, dextro item ipsius postponas, at in ipso saltu, corpus hostis ex latere sinistro, dextro brachio circumdabis, eumque si dextrae coxae tuae inieceris, in caput adversarium praecipitato.

Aliud luctae genus.

Si adversarius brachijs sublatis incurrerit, tuque illi vicissim, tum versum latus eius dextrum capite transcurras, dextrum pedem anterius, adversarij itidem dextro praeponas, dextroque brachio sub brachio eius itidem dextro exerto, ilia hostis circumdabis, atque nonnihil te demittas, inde si eum in dextram coxam inieceris, retrorsum adversarium reijcito, atque his luctis utrinque exerceto.

Alia Item Forma.

Quum is in latere dextro tuo incurrerit, sustuleritque brachia, te quoque ita composito, ensem dextra contineas, brachiumque eius repellas, inde prosiliendo sinistrum pedem adversarij dextro pedi praeponas, sinistro autem brachia lumbos eius circumdato, inde si te paululum demiseris, et in coxam sinistram inieceris, hostem pronum prosternas.