Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 233r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Duae incisiones mediae, unde habitus sternendi hostis formatur.

Ad eum habitum hac ratione te adaptes necesse erit, dextrum pedem prepones, proque facie tua falcem dextra contra hostem tenebis, sinistra uero coxe itidem laeue adplicabis. Interim uero sinistrum pedem adversarii dextro exterius postponas, atque habitu incisionis, falcem circum lumbos lateris dextri eius feriundo adiunges. Verum si is te haud dissimili ratione corripuerit, tum et tu vicissim habitu commemorato utaris, atque inde uersus te hostem attrahas. Sin autem suam is falcem lumbis vicissim tuis adplicarit, sinistra dextrum eius cubitum interius impetas, uersusque latus sinistrum tuum, impetum hostis repellas. Caeterum si eodem habitu fueris ab eo vicissim repulsam passus, mento eius sinistra correpto, sursum id surrigas. Adversario autem id moliente sursum te uertente, falcem subito corripias, quasique superne laedere proscindendo hostem uelis, sed deflectendo, brachium eius sinistrum sauciato, et ea ratione te liberabis, ne mentum tibi possit adprehendere. Sin autem idem ab hoste fieri intelliges contra te, falce abiecta, sinistram collo eius superne iniicias, dextram uero pudendis applices, sique eo modo sublevaris hostem, in latus sinistrum tuum eum prosternes.