Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 239r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus sub brachio hostis poteris eluctari sive elabi.

In congressu mutuo dextra adversarii manum sinistram adprehende, atque si eam sustuleris celeriter corpore toto transeas sub eius brachio sinistro, ita tamen ut ipsius hostis brachium humero tuo dextro adplicetur, et si pede sinistro adpetieris, hostis dextrum dexter tuus ex hoc habitu prior adparebit. Inde autem manu sinistra ilia eius circundato hoste igitur ea ratione adpraehenso, asportare eum licebit.