Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 253r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Conversor, quo converti hostis potest.

Si in hostis conspectum accesseris, ea ratione componas necesse erit: quum is contra te pedem dextrum praefixerit, dextrum itidem praeponentem manu sinistra adversarii sinistrum corripias, dextram vero eius cubito sinistro supponere memineris. Eo itaque habitu eum convertes, ita ut tibi tergum praebere oporteat. Inde autem pede sinistro consequitor, atque si superne eum propuleris, pronus corruet adversarius.