Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 256v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Pr[a]ecedentis habitus alia effigies.

Cum in conspectum adversarii accesseris, introgreditor pede sinistro. Sed si is vicissim contra te dextro consistat, sedulo curabis ut manum laevam supra hostis dorsum dirigas adprehendendo humerum ipsius sinistrum, dextra vero pedem eius dextrum superne corripias, atque sursum egregie subleves. Sin autem te pari modo comprehenderit adversarius, tum manu dextra collo eius circumregenda humerum hostis dextrum adprehendito, sinistra autem eius brachium dextrum. At si sustentare se conetur, ne corruat, inferne subleves, superne autem si supresseris, ex femore sinistro hostem prosternes.