Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 258r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ratio et forma, qua hostem subleves, atque inde pronum proiicias.

Quum hostis habitu pedis iniiciendi consistat in conspectu tuo diligenter curato ut pede sinistro eius dextrum excutias. Inde eundem manu tua dextra corripito, atque eum sursum tollito. Verum si is eadem ratione te adprehenderit, tum brachium dextrum collo eius circumponas, humerumque dextrum corripias, sinistra vero brachium ipsius dextrum. Verum si hostis elabi nitatur, in habitum librae deorsum te praepares, et retrorsum manum laevam iliis eius adiicias, inde erigas te, atque sursum hostem praecipites.