Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 259v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Prohibitio formae praedictae.

Quum in adversarii accesseris conspectum, dextrum pedem hostis sinistro iniicias pedi, atque dextrum brachium collo eius circuminiicias, manu autem sinistra, dextrum cubitum adversarii corripias interius. At si is pari te ratione fuerit complexus, idemque contra usurpare conetur, manum utramque adversarii collo adaplices superne. Eo itaque habitus supinus corruet, pariterque habitus pedis impulsus in nihilum est redactus.