Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 267v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Posterus ex habitu pedis iniiciendi iactus.

Si in hostis conspectum accesseris, intro procedas pede sinistro manu sinistra per dorsum regenda sursum axillam sinistram adversarii corripias, dextra vero super pectore directa brachium sinistrum. Sed si adversarius te pari modo adprehenderit, versumque se te attraxerit, tum pedem dextrum eius pedi sinistro iniicias, atque brachio dextro collo hostili circundato latus dextro corripias, verum sinistram manum eius cubito dextro subiicias exterius. Inde si per coxam dextram hostem praecipitem dederis, pronum prosternere poteris.