Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 271r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Iactus ex coxa si hostem in eam conieceris et rotaris.

Pedem sinistrum, si ad hostem accesseris eius itidem sinistro praeponas longius, manum dextram adversarii axillae sinistrae supponas, sinistra vero medium hostem circundato, retrorsum adplicanda in auxilium dextrae, atque eum versus te adtrahere memineris. At si hostis te pari ratione corripuerit, idemque molitur, sinistro eius pede manu sinistra correpto, sursum attollas. Dextra autem collo circundato humerum ipsius dextrum adprehendas, hostem quie coniicias in dextram coxam. Inde rursus te erigas, et eo modo adversarium asportare vel sternere poteris.