Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 294v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

pias tum manum ipsius sinistra iuxta digitos vel alibi corripias. Inde si sinistrorsum sustuleris, dextra pondus ipsi auferas iuxta cubitum sinistrum.

Antecedentis destructio


Cum aliquis praedictum habitum contra te exerceat, sinistra manu digitos tuos corripere conabitur, atque dextra cubitum sursum retorquere studeat, tum dextram manum sub brachio ipsius sinistro costis iniicias. Inde si dextro pede prosilueris hostem alacriter prosternas.

Habilior destructio cum is pondus tibi auferre cupiat

Si hostis manu sinistra tua itidem sinistram adprehenderit, atque pondus auferre cupiat iuxta cubitum sinistri brachii, tum nonnihil te demittas, atque costis cubitum sinistrum tuum iniicias, post sinistrum pedem, dextro ipsius pedi postponas, et dextrum eius pedem manu item dextra tua corripito in ipso poplite. Inde si ad te attraxeris sinistra autem superne propuleris adversarius concidet.