Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 300v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Cautela

Cum vero hostis remota dextra eadem brachium corripuerit tuum, atque te tentarit, inde autem eandem superne transmiserit, tum medium adpraehendito, atque si sinistram addideris in auxilium dextrae hostem deiicias.

Alia luctae effigies

Sinistrum pedem praefigas, atque sinistrorsum adversarium praecipites, pedeque sinistro retrorsum urgeas, subito autem dextro pede procedito, atque coincidas in ipsius pedem sinistrum, cancellatione autem pede dextro utitor ita ut per eundem consternatur, vel firmiter ipsius diphteram contineas. Inde si eum praecipitaveris, adversarius ruere cogetur.

Lucta ex accursu

Cum colluctaris cum aliquo ex accursu, si prope concurristis tum memineris ut brachium dextrum externe consistat, sinistrum vero interne. Si igitur adversarius pedem praeposuerit, tum ea manu quae contra hostis pedem constituta est, pedem prae